Description originale : 12.
Lycopodium (
dichotomum) dichotomum; foliis integerrimis, sparsis; spicis foliosis.
Convenit haec planta non male cum illa, quam icone.
A. tabulae 166. expressit, nulla addita descriptione, Plumierus in Filicibus Americanis, si non essent folia multo longiora in Lycopodio meo. Est autem perfecte dichotomum, diffusum, ramosum, suberectum, & pro varia aetate semipedale vel bipedale. Folia, quae dense & sparsim totam plantam occupant, sunt lineari-acuminata, integerrima, glabra, inferiora novemlinearia, summa semipollicaria, patula vel erecta. Flores congeneribus similes in axillis solitarii sedent foliorum omnium, quae ultimam dichotomiam aeque infra bifurcationem ac supra eandem exornant; atque adeo id dense, ut ramuli hi spicae dici mereantur.
Habitantem vidi copiose & passim in umbrosis montosis humidis Martinicae.
Type : Martinique, sous-bois des forêts humides de montagne, N.J. Jacquin s.n. (LT:
tab. 45 in Jacquin, Hort. Bot. Vindob., 3:
26. 1776 [fide TL-2,
3246][désigné par Proctor, Fl. Lesser Antilles, 2: 28. 1977]).